Stelle Qui enim primum descendit in infer...; (Sermones (Guerricus Igniacensis) (1124 - 1157), In adnuntiatione 3 (p. 152, lin. 92)) [3241]

Basic Information
Keywords
ID 3241
Text Sermones (Guerricus Igniacensis) (1124 - 1157) Guerric of Igny
Quotation Qui enim primum descendit in inferiores partes terrae ut in sanguine testamenti sui extraheret uinctos de lacu in quo non est aqua ipse est et qui ascendit super omnes coelos ut adimpleret omnia. Iam leuauit dominus signum primum in patibulo crucis postmodum in throno regni et exaltauit signum ad populos nationum quia contradictum est ei a populo iudaeorum et cotidie a quatuor uentis congregat discipulos ueri israel ad hoc signum. O radix iesse qui stas in signum populorum super quem iam continent reges os suum obstruatur etiam os loquentium iniqua id est iudaeorum blasphemantium qui adhuc signo immaculati conceptus tui contradicunt et nec angelo gabrieli credunt quia non est impossibile apud deum omne uerbum.
Translation
Quotation source In adnuntiatione 3 (p. 152, lin. 92)
Associated use case(s)
Comment