Quotation |
quod quidem in primo psalmo legitur: et erit sicut lignum quod plantatum est secus decursus
aquarum, quod fructus suos dabit in tempore suo, et folium eius non decidet.
alii inter herbas et renascentes salices duplicem uocationem intellegunt, ut in herbis populus
nationum sit; in salicibus, hi qui ex israel crediderunt.
simulque describit uarietatem credentium: alius dicet, domini ego sum, qui iustitiae opera in se esse
confidit; alius uocabit, subauditur, peccatores ad paenitentiam in nomine iacob; ut et ipsi supplantent
uitia atque peccata. |