Stelle ALLELUIA. LAUDATE DOMINUM OMNES G...; (Anonymi Glosa Psalmorum ex traditione seniorum (601 - 700), Psalm. 116, Vol. 2, Vers. 1 (p. 84, lin. 1)) [3275]

Basic Information
Keywords
ID 3275
Text Anonymi Glosa Psalmorum ex traditione seniorum (601 - 700) Anonymous - Other
Quotation ALLELUIA. LAUDATE DOMINUM OMNES GENTES. Hortatur omnes gentes ut deum laudent, ideo quia dicebant Iudaei: apud nos deus tantum est, nos sumus populus dei, gens sancta, populus adquisitionis, regale sacerdotium; et Paulus ad Iudaeos: Nonne et gentium est deus? Immo et gentium, hoc est quia non solum Iudaei laudant, dicit propheta, sed omnes gentes. Quomodo, quia non uidemus omnes gentes laudare? 'Omnes gentes' quod dicit hoc est de omnibus gentibus qui ueniunt ad numerum sanctorum conplendum hoc est praedistinati: illi diligunt et laudant deum.
Translation
Quotation source Psalm. 116, Vol. 2, Vers. 1 (p. 84, lin. 1)
Associated use case(s)
Comment