Quotation |
unde est illud apostoli: ecce ego paulus dico uobis, quia si circumcidamini, christus uobis nihil
proderit, circumcidamini scilicet, sicut ipsi uolebant, sicut eis a quibusdam deprauatis persuasum erat,
quod sine his legis operibus salui esse non possent.
nam cum gentes ad christi fidem ita uenirent, maxime per pauli apostoli praedicationem, sicut uenire
debuerunt, ut nullis eiusmodi obseruationibus onerarentur - quia et insolita ista, maxime
circumcisionem, grandes aetate reformidantes deterrerentur a fide, et non ita nati, ut talibus
sacramentis inbuerentur, si more pristino proselyti fierent, tamquam christus per illa mysteria
uenturus adhuc promitteretur - cum ergo sic uenirent ad fidem, ut iam ex gentibus uenire oportebat,
non intellegentes qui ex circumcisione uenerant, cur sibi illa permissa essent, et cur gentibus
inponenda non essent, quibusdam carnalibus seditionibus coeperant ecclesiam perturbare, quod
gentiles ad dei populum accedentes non sollemniter proselyti fierent in carnis circumcisione et ceteris
huiuscemodi obseruationibus legis.
atque in his erant, qui hoc ideo fieri magnopere insistebant, quia timebant iudaeos, inter quos
uersabantur. |