Keywords |
|
ID |
3299 |
Text |
In librum beati patris Tobiae (720 - 730) Bede |
Quotation |
Et populus Dei gentibus per septuaginta interpretes diuinae legis quae in decalogo continetur
scientiam commisit ut per hoc eas ab infidelitatis egestate liberaret; sub chirographo autem dedit, id
est sub conditione restituendi postquam ipse ditesceret uel qui dederat repeteret.
Acceperunt autem gentes uerbum Dei a populo Israhel per interpretationem quod post incarnationem
dominicam etiam spiritaliter nunc intellegunt et ad conquirendas uirtutum diuitias exercent; reddunt
uero faeneratori cum credentes in fine saeculi Iudaeos in unitatem ecclesiae recipiunt eisque
saluandis Christi sacramenta committunt et scripturarum quoque reserant archana.
Iubetur Tobias a rege occidi et tolli omnem substantiam eius propter bona quae fecit sed ille cum filio
et uxore fugiens nudus latuit quia multi diligebant eum. |
Translation |
|
Quotation source |
Cap. 1 (lin. 49) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|