Stelle Non ei sufficere uisum est, quod l...; (De gloria et honore filii hominis super Matheum (1125 - 1127), Lib. 7 (lin. 70)) [3317]

Basic Information
Keywords
ID 3317
Text De gloria et honore filii hominis super Matheum (1125 - 1127) Rupert of Deutz
Quotation Non ei sufficere uisum est, quod labium, quod omnibus unum erat, et sermones quos eosdem habebat omnis terra, confudit in constructione Babylonicae turris, atque ita remouit omnes gentes a lectione Scripturarum, quas erat traditurus uni scilicet Hebraeae genti. Nam et in illa Dei gente unica, quae legem accipiebat, cui credebantur eloquia Dei, non defuerunt nec defuturi erant porci uel canes huiusmodi margaritis caelestium sacramentorum indigni et quibus omne sanctum non deberet dari, quod fieret uel factum esset, si nudo sermone absque figuris et aenigmatibus lex et prophetae fuissent elocuti. Proinde igitur talem Scripturam condidit, quae non facile posset intelligi quo tenderet, uel quale contineret mysterium regni Dei: et sicut ipse tunc fecit, ita docet cum dicit: Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas uestras ante porcos.
Translation
Quotation source Lib. 7 (lin. 70)
Associated use case(s)
Comment