Stelle Nec silentio quoque praetereundum a...; (Vita Anskarii (865 - 876), 38 (pp. 72-73)) [335]

Basic Information
Keywords
ID 335
Text Vita Anskarii (865 - 876) Rimbert
Quotation Nec silentio quoque praetereundum arbitramur, quia, cum quodam tempore gens Nordalbingorum plurimum deliquisset, quorum delictum nimis horribile et huiusmodi erat: videlicet cum nonnulli miseri captivi, qui de christianis terris rapti et ad barbarorum terras perducti, nimis apud exteros affligebantur, spe evadendi inde fugerent et ad christianos venirent, ad praedictos videlicet Nordalbingos, qui proximi noscuntur esse paganis, ipsi eos absque ulla miseratione, cum ad se venissent, capiebant et in vinculis ponebant. (...) Videbatur namque illi, quod dominus Iesus esset in praesenti saeculo, sicut quondam fuit, quando suae praesentiae doctrinam et exempla populis praebebat. (...) Post hanc itaque visionem ad praedictum populum suam ipse paravit profectionem, ea videlicet voluntate, ut et miseros, qui inrationabiliter servituti addicti erant et venditi, quoquo pacto liberaret, et ne in posterum aliquis tantum malum committere auderet, cum Domini gratia prohiberet.
Translation
Quotation source 38 (pp. 72-73)
Temporal Coverage 845 - 865
Associated use case(s)
Comment