Quotation |
Ipsi quoque regi Hludowico filioque eius aequivoco ipsius hoc ipsum dirigens, addens et sui nominis litteras, quibus postulavit, ut haec in memoriam haberent, simul etiam, prout res dictaret, adiutorio essent, quatinus legatio ipsa, Dei auxiliante gratia, ipsis adiuvantibus, fructificare et crescere in gentibus potuisset. (...) Maxime tamen eius cura et sollicitudo de sua fuit legatione ad gentes. (...) Ipse vero ordinare coepit, qualiter ad populum fieret sermo, asserens nihil se eodem die gustaturum, donec publica finiretur missa. |