Quotation |
Videat tempora primo iudicum, postea regum, sicut erit primo iudicium, deinde regnum; in que ipsis
temporibus iudicum atque regum iterum atque iterum multis et uariis modis Christum et ecclesiam
figurari.
Quis erat in Samson obuium leonem necans, cum petendae uxoris causa ad alienigenas tenderet, nisi
qui ecclesiam uocaturus ex gentibus dixit: Gaudete, quia ego uici saeculum?
Quid sibi uult in ore leonis occisi exstructus fauus, nisi quia ecce conspicimus leges ipsas regni terreni,
quae aduersus Christum ante fremuerunt, nunc iam perempta seueritate dulcedini euangelicae
praedicandae etiam munimenta praebere? |