Quotation |
respondeant autem ipsi, christi nomen unde didicerint.
si a manichaeo, quaero ipsi manichaeo quomodo crediderint, ut alios taceam, homines afri homini
persae, cum faustus reprehendat romanos et graecos uel alias gentes, si hebraeis prophetis tamquam
alienigenis de christo crediderint, dicatque illis adcommodatiora esse uaticinia sibyllae et orphei uel
si qua forte alia sunt uatum gentilium, ut credatur in christum, nec adtendat in nullis ecclesiis illa
recitari, cum hebraei prophetae in omnibus gentibus clareant atque ad christianam salutem tanta
fidelium examina adducant.
dicere autem non esse aptam gentibus hebraeam prophetiam, ut credant in christum, cum uideat
omnes gentes per hebraeam prophetiam credere in christum, ridicula insania est. |