Stelle quae igitur pro abraham, quod ad h...; (Contra Faustum (400 - 404), Lib. 22, Par. 46 (p. 638, lin. 2)) [3409]

Basic Information
Keywords
ID 3409
Text Contra Faustum (400 - 404) Augustine of Hippo
Quotation quae igitur pro abraham, quod ad hanc rem adtinet, aduersus criminantem faustum diximus, eadem etiam pro isaac filio eius ualent. quae recensere non est difficile; nisi forte studiosorum aliquis quaerat, in cuius figurae sacramento accipiendum sit, quod rex alienigena rebeccam uiri sui coniugem tunc esse cognouit, quando eum cum illa ludentem uidit: quod non cognouisset, nisi cum coniuge ille sic luderet, quomodo cum ea, quae coniux non esset, ludere non deceret.
Translation
Quotation source Lib. 22, Par. 46 (p. 638, lin. 2)
Associated use case(s)
Comment