Quotation |
tu autem, cui placet ita non licere quod non uetat dominus, sed apostolus, quemadmodum non licet
quod uetat dominus, cum exponere uoluisses, quid sibi uellet, quod ait: ego dico, non dominus, cum
alloqueretur fideles, quibus essent coniuges infideles, dixisti: quia dominus iussit, ne coniugia sibimet
diuersae religionis copularentur et ipsum adhibuisti testimonium domini dicentis: non accipies
uxorem filio tuo a filiabus alienigenarum, ne traducat eum post deos suos et pereat anima eius. |