Stelle porro si tibi contigerit habenti i...; (Enarrationes in Psalmos (392 - 2020), Psalm. 53, Par. 3 (lin. 60)) [3445]

Basic Information
Keywords
ID 3445
Text Enarrationes in Psalmos (392 - 2020) Augustine of Hippo
Quotation porro si tibi contigerit habenti in occulto bonum tuum et latenti inter ziphaeos, habenti etiam in occulto promissionem mercedis tuae, aliqua sublimitas saeculi, noli extolli; nam si elatus ex illa fueris, cades in florem ziphaeorum. sic enim mulier quaedam sancta esther in illo tunc populo iudaeorum, cum esset uxor regis alienigenae, uentum est ad periculum ciuium, ut deprecaretur regem pro ciuibus suis; coepit orare, et in ipsa oratione confessa est illa omnia insignia regalia sic sibi esse uelut pannum menstruatae. si haec mulieres possunt, uiri non possunt? et si haec potuit mulier iudaea, non poterit ecclesia christiana?
Translation
Quotation source Psalm. 53, Par. 3 (lin. 60)
Associated use case(s)
Comment