Quotation |
mea enim est, inquit, terra: unde secundum meum praeceptum ea uti debetis.
atque ut ostenderet suam esse, non ipsorum, quid ipsi in ea essent, consequenter adiunxit dicens:
propter quod proselyti et incolae uos estis ante me, hoc est: quamuis proselyti, id est aduenae sint
uobis, qui ex alienigenis adiunguntur genti uestrae, et incolae, id est non in terra propria manentes,
tamen etiam uos omnes ante me aduenae estis et incolae.
hoc deus dicit siue israhelitis, quod aliarum gentium terram quas expulit eis dederit, siue omni
homini, quoniam ante deum qui semper manet et, sicut scriptum est, caelum et terram inplet utique
praesentia sua, omnis homo aduena est nascendo et incola uiuendo, quoniam conpellitur migrare
moriendo. |