Stelle quid facturus iusto, nisi superflu...; (Sermones (Augustinus Hipponensis) (391 - 430), Serm. 32 (lin. 315)) [3497]

Basic Information
Keywords
ID 3497
Text Sermones (Augustinus Hipponensis) (391 - 430) Augustine of Hippo
Quotation quid facturus iusto, nisi superflua rasurus? itaque, fratres, si uultis parati esse ad sequendam uoluntatem dei, quod uobis dicimus, et nobis primum dicimus, immo omnibus dicit ille qui securus dicit, si uolumus parati esse ad sequendam uoluntatem dei, non amemus ista quae transeunt, non putemus ipsam esse felicitatem, quae dicitur in hoc saeculo. hoc enim putabant illi alienigenae. totam felicitatem in rebus temporalibus, totam suauitatem in umbra ponebant, non in ipsa luce, non in ipsa ueritate.
Translation
Quotation source Serm. 32 (lin. 315)
Associated use case(s)
Comment