Stelle Ostenso qui non sunt admittendi ad...; (Tractatus de sacramento altaris (1161 - 1180), SChr94, Pars. 3, Cap. 1 (p. 460, lin. 25)) [3526]

Basic Information
Keywords
ID 3526
Text Tractatus de sacramento altaris (1161 - 1180) Baldwin of Forde
Quotation Ostenso qui non sunt admittendi ad esum agni, consequenter ostendit qui sint admittendi, generaliter pronuntians quod omnis coetus filiorum Israel faciet illud, id est sacrificabit phase, vel observabit quod supra dictum est. Quod autem de solo servo dixerat, nunc de alienigena et advena et mercenario intelligendum insinuat, nomine peregrinorum omnes indicans qui non fuerint de coetu filiorum Israel. Si quis, inquit, peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, hoc est in cultum religionis vestrae, et facere phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, hoc est omnis masculus de domo ejus.
Translation
Quotation source SChr94, Pars. 3, Cap. 1 (p. 460, lin. 25)
Associated use case(s)
Comment