Quotation |
Alii, soluta captiuitate, quasi acceptis pennis libertatis, ad terram israhel reuersi sunt, et instar
uolatilium tota intentione caelestia petebant, ita ut etiam templum ac ciuitatem dei reaedificare, legem
quoque eius summa instantia restaurare, niterentur.
Sed adpropiabat uespera, cum postmodum inter alias scelerum tenebras etiam domesticis contra se
inuicem dissidere conflictibus patriae que suae romanis ipsi fuere proditores; quae et aduenit cum eos
non solum tributarios effici sed etiam alienigenae regis contigisset imperio subdi. |