Stelle 'Mutares', inquis, 'verba, mutares...; (Rescriptum contra Lanfrannum (1065 - 1099), Par. 1 (lin. 809)) [3566]

Basic Information
Keywords
ID 3566
Text Rescriptum contra Lanfrannum (1065 - 1099) Berengar of Tours
Quotation 'Mutares', inquis, 'verba, mutares sententiam', nimis arroganter quidem, nimis precipitanter ista. Qui michi arrogantie nomine derogabas, cavere tibi debuisti ab illa, qui sententiam me mutaturum scribebas, a tali precipitio supersedere potueras: ad mutanda enim verba in hasta et clipeo, in quibus populum dei ille alienigena conterrebat, in gladiis et fustibus, in quibus inconterrita comprehensa est tamen, quia voluit, dei virtus et dei sapientia, cogere potuit conditionis humanae inbecillitatem humana malicia, ad mutandam autem sententiam sola sufficit divinae manus omnipotens efficatia, nec putare poteris, si veritatem ipsam insistas, apostolum Petrum, quando cepit detestari et iurare quia non novisset hominem, de domino mutasse sententiam.
Translation
Quotation source Par. 1 (lin. 809)
Associated use case(s)
Comment