Quotation |
Omnino enim sola nos a profectu conversationis impedit ingratitudo nostra, dum quodammodo
amissum reputans dator quod ingratus accepit, cavet sibi de cetero, ne tanto plura amitteret, quanto
plura conferret ingrato.
Felix proinde qui se alienigenam reputans, etiam pro minimis quibusque beneficiis non minimas
refert grates, gratuitum esse non dubitans neque dissimulans, quod alienigenae impenditur et ignoto.
Nos autem miseri et miserabiles, cum in initio, dum adhuc alienigenas nos aestimamus, timorati satis,
satis devoti et humiles inveniamur; tam facile postmodum obliviscimur quam gratuitum sit quidquid
accepimus, et, praesumentes non bene quasi de familiaritate Dei, nequaquam advertimus quod
mereamur audire quoniam inimici Domini, domestici eius. |