Quotation |
Alios ergo si respicias uel qui alios mensi sunt, uel qui ipsi ab aliis metiuntur, inuenies omnium simul
communem mensuram esse non posse, neque ut omnes quemquam alium simul numerent; quosdam
autem ex his ab alio posse metiri, ita ut ab uno tantum numerentur; alios uero, ut etiam a pluribus;
quosdam autem, ut praeter unitatem eorum nulla mensura sit.
Qui ergo nullam mensuram praeter unitatem recipiunt, hos primos et incompositos iudicamus, qui
uero aliquam mensuram praeter unitatem uel alienigenae partis uocabulum sortiuntur, eos
pronuntiemus secundos atque compositos. |