Quotation |
Ludovicus autem, Germaniae rex, ante plurimos annos mortis suae prospectu
pacis regnum suum inter tres illustrissimos filios suos de Hemma regina progenitos ita dividere curavit, ut primogenito suo bellicosissimo Carlomanno Noricum et partem
barbararum nationum gubernandos committeret; regni vero sui, hoc est Francorum et Saxonum, cum alienigenarum tributis cognominem suum Ludovicum coheredem faceret; porro mansuetissimum Carolum Alemanniae, Rhaetiae maiori, et etiam Curiensi, rectorem dirigeret: ita dumtaxat, ut ipsi filii eius adhuc eo vivente tantum denominatas curtes haberent, et minores causas disterminare curarent, episcopia vero
omnia et monasteria, nec non et comitiae, publici etiam fisci, et cuncta maiora iudicia, ad se spectare deberent. |