Quotation |
Unde dicit dominus DILATANT ENIM FILACTERIA SUA ET MAGNIFICANT FIMBRIAS. Similiter
iusserat dominus fieri fimbrias iacintinas in quatuor angulis palliorum, ut esset discretio inter populos
Israhel et alienigenas, et in corporibus scilicet circumcisio et in uestimentis fimbriae, ut siquando in
bellum uenissent, uidentes fimbrias se cognoscerent et scirent quem debellare debuissent, mortuos
autem ex circumcisione scirent quem sepelire debuissent, quia in bello frequenter amittit caput
mortuus, illud membrum numquam. |