Quotation |
Quia igitur scimus quae spes et gloria sanctis dei reposita sit, quae poena impiis et peccatoribus
praeparata, semper in praeceptis domini uigilare debemus, ne nobis nocturnus ille sator surripiat.
Timeamus gehennae poenam, in qua fletum et stridorem dentium dominus esse testatus est, in qua
omnes peccatores perpetuis ardoribus concremari propheta demonstrat dicendo: ecce dies domini
ueniet, uelut clibanus ardens, et inflammabit eos, et erunt omnes alienigenae et omnes facientes
iniquitatem sicut stipula, et sicut sarmentum incendet illos, adueniens dies ille, dicit dominus. |