Quotation |
Karissimi mei filioli, quos utpote gallina pullos educavi, perpendite quia
tempus meae resolutionis adest; tercia certissime die Domino annuente de huius carnis tabernaculo migrabo, vos commendans Deo, sed vestrae circumspectioni innotesco, quod post discessum meum fluctivagorum detractionum varietate impetuosa quassabimini, ac pestifero persecutionum tribulabimini naufragio, atque extorres efficiemini sex annis in terra aliena, et iste locus potestativa manu ducis tradetur possibilitati alienigenarum. |