Keywords |
|
ID |
3627 |
Text |
Tractatus in Epistola ad Ephesios (817 - 827) Claudius of Turin |
Quotation |
CONTRA SPIRITALIA NEQVITIAE IN CAELESTIBVS.
Quaerimus autem ubi in ueteri testamento Paulus haec legerit aut qua auctoritate quae minime scripta
sunt publicarit, et conicimus ex his quae de praeliis et singulari certamine uerbi causa Dauid aduersus
Goliad et filiorum Israel contra alienigenas et ceteras gentes scripta sunt in lege et Iesu et in libro
Iudicum et Regnorum et Paralypomenonis altius intellexisse apostolum et spiritale bellum sensisse de
carneo, quo pugnantes uicti sunt siue superarint, et satrapas quidem uniuscuiusque loci supernarum
iudicia potestatum, reges autem gentium singularum imagines eorum qui nunc rectores mundi
tenebrarumque dicuntur, malos uero homines spiritales nequitias in caelestibus demonstrasse. |
Translation |
|
Quotation source |
Cap. 6, Vers. 12 (p. 104, lin. 21) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|