Quotation |
Item Ieronimus.
Dominus noster Iesus Christus uoluit, non solum de alienigenis, sed etiam de adulterinis
conmixtionibus nasci, nobis magnam fiduciam prestans, ut qualicumque modo nascamus, tantum ut
eius uestigia imitemur, ab ipsius corpore non separemur, cuius per fidem membra effecti sumus.
Et sicut ille uerus est pontifex ex adulterinis natus coniunctionibus, ita, qualicumque ordine natus sit
aliquis, tantum ut fidem perfectam habeat, et quod fide tenet inpleat operibus, sit que litteratus, et uir
unius uxoris, nequaquam a sacerdotio repellitur. |