Stelle Nos ergo pauperes et peregrini one...; (Epistolae (Dungalus Scottus) (800 - 828), Epist. 4 (p. 580, lin. 12)) [3668]

Basic Information
Keywords
ID 3668
Text Epistolae (Dungalus Scottus) (800 - 828) Dungal of Bobbio
Quotation Nos ergo pauperes et peregrini oneri forsitan et fastidio vobis videamur esse propter nostram multitudinem et inportunitatem et clamositatem; sed tamen vos, quos Deus sustentatores nostros constituit, quantum patienter sustinueritis, sicut scriptum est: 'Ab inope non auferas oculos tuos propter iram', quantumque libenter propter Deum susceperitis, tantum vera et indeficientia vobis bona succrescent. Ecce etiam iste Saxo ill., inops alienigena, ad vos similiter recurrit postulans elemosynam; quia ipse tantundem a vel iam amplius in angustia et in indigentia est positus, nec a quoquam sperat adiutorium aut consolationem praeter vos, antequam perveniat ad suum seniorem dominum regem.
Translation
Quotation source Epist. 4 (p. 580, lin. 12)
Associated use case(s)
Comment