Stelle Illud uero libandum esse non abnuo...; (Vita Epiphanii (501 - 504), (p. 334, lin. 4)) [3679]

Basic Information
Keywords
ID 3679
Text Vita Epiphanii (501 - 504) Ennodius
Quotation Illud uero libandum esse non abnuo, quod formositas in illo lucis corporeae index animae fuit et tantum contra studium illius formae decus enituit, ut nec forti uiro posset obpugnante subuerti. ridebant genae, etiam cum animus maestitudine torpuisset: nitida simul labia commendabant dupliciter mella sermonum, nec non quocumque uertisset oculos, serenitatem mentis nuntiabat aspectus: frons cereae pulcritudinis et candoris illius, quae solis passa radios colorem traxit ab aethere: nares in tanto naturaliter splendore formatae, ut illas nequiret imaginibus corpora repraesentans pictor aemulari: manus teretes, prolixi digiti, de quibus aliquid et alienigena gauderet accipere: staturae proceritas decens, quae eminentiam secuturae dignitatis praefiguraret in membris nec tamen modum ornatissimae prolixitatis excederet.
Translation
Quotation source (p. 334, lin. 4)
Associated use case(s)
Comment