Stelle 92. illum uero mox adorasse regis ...; (De Iudaeorum vetustate sive contra Apionem (501 - 600), LIb. 2, Cap. 8, Par. 93 (p. 92, lin. 17)) [3706]

Basic Information
Keywords
ID 3706
Text De Iudaeorum vetustate sive contra Apionem (501 - 600) Flavius Josephus
Quotation 92. illum uero mox adorasse regis ingressum tamquam maximum ei solacium praebiturum ac procidentem ad eius genua extensa dextra poposcisse libertatem, et iubente rege, ut confideret et diceret, quis esset uel cur ibidem habitaret uel quae esset causa ciborum eius, tunc hominem cum gemitu et lacrimis lamentabiliter suam narrasse necessitatem. 93. ait, inquit, esse quidem se Graecum et, dum peragraret prouinciam propter uitae causam, direptum se subito ab alienigenis hominibus atque deductum ad templum et inclusum illic et a nullo conspici, sed cuncta dapium praeparatione saginari, 94. et primum quidem haec sibi inopinabilia beneficia prodidisse et detulisse laetitiam, deinde suspicionem, postea stuporem, ac postremum consulentem a ministris ad se accedentibus audisse legem ineffabilem Iudaeorum, pro qua nutriebatur. et hoc illos facere singulis annis quodam tempore constituto.
Translation
Quotation source LIb. 2, Cap. 8, Par. 93 (p. 92, lin. 17)
Associated use case(s)
Comment