Stelle Euntibus autem cum Ihesu turbis ad...; (Collectio ex dictis XII patrum (801 - 860), CM 193B (p. 182, lin. 17)) [3713]

Basic Information
Keywords
ID 3713
Text Collectio ex dictis XII patrum (801 - 860) Florus of Lyon
Quotation Euntibus autem cum Ihesu turbis ad locum paene, Symon quidam Cyrenaeus inuentus est, in quem lignum supplicii transferretur a Domino, ut etiam tali facto praesignaretur gentium fides, quibus crux Christi non confusio erat futura sed gloria. | Non ergo fortuitum sed figuratum et mysticum fuit ut, Iudaeis in Christum saeuientibus, ad compatiendum ei peregrinus occurreret, dicente Apostolo: Si compatimur, et conregnabimus, ut sacratissimo saluatoris obprobrio non Hebraeus quisquam nec Israhelita sed alienigena subderetur. Per hanc translationem a circumcisione ad prepucium, a filiis carnalibus ad filios spiritales immaculati Agni propiciatio et omnium sacramentorum plenitudo transiebat.
Translation
Quotation source CM 193B (p. 182, lin. 17)
Associated use case(s)
Comment