Quotation |
Haec est cena optima agni paschalis ad quam beati qui vocati sunt, de qua non habent edere potestatem, qui tabernaculo deserviunt, qui sua quaerunt iugi vigilantia et non quae iesu christi, et
omnis alienigena et mercenarius et advena arcentur ex mandato dei ab eius edulio, solis vero hebraeis
servisque empticiis, circumcisis tamen, et quicumque advena mediante circumcisione in eorum
voluerit transire coloniam.
Nam quicumque circumcisus non fuerit non habet facultatem comedere phase et gaudiis gentis non
suae admisceri. |