Stelle Hos impugnari vel expugnari ob hoc...; (Commentarius in Psalmos (1144 - 1167), (p. 457, lin. 27)) [3733]

Basic Information
Keywords
ID 3733
Text Commentarius in Psalmos (1144 - 1167) Gerhoch of Reichersberg
Quotation Hos impugnari vel expugnari ob hoc nimis est laboriosum, quod cum sua querant, et non que Iesu Christi, tenent arcem in Ierusalem, et sicut in libris Machabeorum legitur, facti sunt in diabolum malum in Israel (1. Macch. 1,38), suntque magna plaga castitatis et duces reliquis alienigenis in vexationem sancte civitatis, usque adeo, ut per talium gravamina deserta sit Ierusalem a suis civibus et inhabitetur a gentibus iuxta illud: "Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam: posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae et cetera (Ps. 78, 1-2).
Translation
Quotation source (p. 457, lin. 27)
Associated use case(s)
Comment