Stelle Sicut enim quondam sub Zorobabel d...; (De edificio dei (1115 - 1128), Cap. 16 (p. 147, lin. 1)) [3737]

Basic Information
Keywords
ID 3737
Text De edificio dei (1115 - 1128) Gerhoch of Reichersberg
Quotation Sicut enim quondam sub Zorobabel duce et Iesu magno sacerdote reedificatio templi per hoc tardata est, quod lex Dei, que filiis Israel uxores alienigenas interdixit, usque adeo profanata et neglecta est, ut etiam ipse Iesus legatur uxorem alienigenam duxisse, – unde et beatus Ieronimus dicit eum propter hoc ipsum in veste sordida Zachariae prophetae apparuisse, – sic nostro tempore sanctae Dei aecclesiae per hoc est edificatio impedita, quod contra mandatum divinae legis neminem Deo militantem secularibus negotiis implicari permittentis ipsa secularia aecclesiasticis usque adeo sunt permixta, ut etiam sacerdos, quem lex de sanctis egredi prohibet, foris appareat veste sordida indutus, hoc est mundanis causis implicatus et involutus.
Translation
Quotation source Cap. 16 (p. 147, lin. 1)
Associated use case(s)
Comment