Stelle Sed nunc fortasse huius conlation...; (Gesta collationis Carthaginiensis (400 - 411), Cognitio 1, Cap. 18 (lin. 68)) [3741]

Basic Information
Keywords
ID 3741
Text Gesta collationis Carthaginiensis (400 - 411) Anonymous - History
Quotation Sed nunc fortasse huius conlationis cura suscepta diligentius perscrutati sunt scripturas sanctas et, quia in eis innumerabilia testimonia reppererunt quibus promissa est ecclesia futura in omnibus gentibus et toto orbe terrarum - sicut eam reddi et praesentari coepisse in euangelio et in epistulis apostolicis et in actibus apostolorum uidemus, ubi et ipsa loca et ciuitates et prouinciae leguntur per quas creuit, incipiens ab hierusalem, ut inde se etiam in africam non migrando sed crescendo diffunderet -, non autem inuenerunt aliquod testimonium diuinorum eloquiorum ubi dictum est eam perituram de ceteris partibus mundi et in sola africa <in> donati parte mansuram, et uiderunt quam sit absurdum pro illa quae fuerat peritura tot testimonia diuina recitari, pro ea uero quae, sicut putant, fuerat domino placitura, nullum eius testimonium repperiri, haec forte cogitantes, ad finiendas uanas et perniciosas et saluti aeternae contrarias inimicitias, ad locum conlationis nostrae omnes conuenire uoluerunt, non ut tumultus nouus oriatur, sed ut uetusta discordia finiatur. Nam et illud quo in nos solent grauiter inritari, quod reges terrae, quos tanto ante praedictum est christo domino seruituros, leges contra haereticos et scismaticos pro catholica pace constituunt, credimus quod aliquando cogitauerint non esse culpandum, quia et antiqui reges, non solum gentis hebraicae, sed etiam alienigenae, ne quisquam contra deum israel, hoc est uerum deum, non tantum faceret, sed uel diceret aliquid, omnes regni sui populos praeceptis minacissimis terruerunt, et maiores istorum ipsam caeciliani causam, unde nata est ista dissensio, ad constantinum imperatorem per anulinum proconsulem accusando miserunt, quod utique non ob aliud uidentur fecisse nisi ut imperator constantinus contra eos qui superati essent, eis qui superassent aliquid regali auctoritate decerneret; totamque ipsam causam potuerunt, et forte fecerunt ipsius collationis necessitate, archiuis publicis perscrutatis, inuenire olim esse finitam post ecclesiastica iudicia quibus absolutus est caecilianus, illo etiam imperatore iudicante ad cuius examen rem totam et primo miserunt et postea perduxerunt.
Translation
Quotation source Cognitio 1, Cap. 18 (lin. 68)
Associated use case(s)
Comment