Quotation |
Quantum namque in eorum mentibus demorata sit discimus, cum illorum consilia attestatione
euangelicae narrationis audimus.
In illa namque describitur, cum redemptorem nostrum uiuificare mortuos cernerent, in mortem eius
quanta anxietate crudelitatis insanirent, quot explere contra illum praua desideria ardenter uellent,
sed tamen populum timerent; quot occasiones occidendi quaererent et inuenire non possent; quot ad
uotum suae saeuitiae alienigenarum manibus usi sunt, quia eum quem legaliter interimere ipsi non
poterant feriendum gentibus tradiderunt, ut ex sola potestate romanus praeses ageret quod ipsi ex
sola malitia ut agi debuisset anhelarent. |