Stelle Animaduertendum est autem propheta...; (Annotatio libri Isaiae prophetae (830 - 855), Cap. 2, Vers. 9 (p. 146, lin. 187)) [3778]

Basic Information
Keywords
ID 3778
Text Annotatio libri Isaiae prophetae (830 - 855) Haimo of Auxerre
Quotation Animaduertendum est autem prophetam non imprecari mala contra populum suum, sed ea quae in ueritate futura erant illis more prophetantis praedicere. A superiore loco ubi legitur 'quia repleti sunt ut olim et augures habuerunt ut Philistiim' usque ad istum quidam tam ad Iudaeos referunt, eo modo quo diximus, quam ad Chaldaeos Romanosque, qui illius populi depraedatores fuerunt eorumque terram incoluerunt, dicentes quod proiecto Iudaeorum populo habitauerunt in Iudaea alienigenae, qui repleti sunt idolis habueruntque augures et pueris alienis adhaeserunt.
Translation
Quotation source Cap. 2, Vers. 9 (p. 146, lin. 187)
Associated use case(s)
Comment