Keywords |
- Ethnonym: Arabici, [wurzel: Arabic]
- Ethnonym: Israhelitici, [wurzel: Israhelitic]
- Ethnonym: Iudaici, [wurzel: iudaic]
- Keyword: alienigenae, [wurzel: alienigen]
- Keyword: dux (duke), [wurzel: duc*]
- Keyword: gens, [wurzel: gent]
- Keyword: imperium, [wurzel: imperi]
- Keyword: plebs, [wurzel: pleb]
- Keyword: pontifex, [wurzel: pontific]
- Keyword: populus, [wurzel: popul]
- Keyword: regnum (kingdom, realm), [wurzel: regn]
- Keyword: rex (king), [wurzel: reg]
|
ID |
3791 |
Text |
Homiliae per circulum anni (801 - 900) Heiric of Auxerre |
Quotation |
A Saule autem cui successit Dauid, reges semper de tribu Iuda praefatus populus habuit usque ad
extremum Sedechiam, quo captiuo in Babilonem ducto totius regalis dignitatis nomen et imperium
conquieuit.
At uero post solutam septuaginta annorum de Babilone captiuitatem, a ducibus uel sacerdotibus
eiusdem gentis gubernacula amministrata sunt, quales fuerunt Iudas Machabaeus et fratres eius aliique quamplures, qui praedicto iure israeliticae plebi dominati sunt usque ad ultimum Hircanum
regem simul et pontificem, qui interemptus est ab Herode alienigena qui fuit ex patre idumaeo et matre arabica, iussuque caesaris Octauiani idem Herodes regnum iudaicum gubernandum suscepit;
cuius tricesimo primo anno, Augusti autem quadragesimo secundo dominus natus est. |
Translation |
|
Quotation source |
Pars Hiemalis, Hom. 17 (lin. 42) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|