Quotation |
Similiter et illi qui sunt intra unitatem sanctae ecclesiae collocati, qui designantur per unum, non
indigent auxilio eorum qui extra sunt positi per infidelitatem; illi uero qui foris sunt indigent adiutorio
electorum, ut per eorum ministerium atque intercessionem mereantur sanctae ecclesiae incorporari,
quoniam aliter saluari non possunt.
Adhuc quoque de illis qui ingrati remanserant subditur: Non est inuentus qui rediret et daret gloriam
Deo, nisi hic alienigena.
Supra decem mundatos asseruit, nunc autem neminem dicit inuentum qui rediret et daret gloriam
Deo, nisi illum alienigenam. |