Stelle Advenae autem dicuntur, qui cum no...; (Commentaria in Epistolas diui Pauli (1075 - 1150), In Ep. ad Ephesios, Cap. 2, Col. 1228 (lin. 58)) [3810]

Basic Information
Keywords
ID 3810
Text Commentaria in Epistolas diui Pauli (1075 - 1150) Hervé de Bourg-Dieu
Quotation Advenae autem dicuntur, qui cum non sint indigenae morantur tamen in loco unde non sunt indigenae. Sed isti postquam effecti erant unum cum illis, igitur qui quasi indigenae Testamentorum erant, non jam alienigenae sed indigenae reputabantur, ut ipsi cum his, cum quibus erant, essent unum, quoniam ita quasi naturaliter habebant Testamenta, ut illi qui in primis habuerant ea. Gratia enim divina utrisque aequaliter Novum Testamentum praebuit, sed et Vetus juxta spiritale sensum, et gentiles ideo quoque non erant jam advenae in Testamentum, sed indigenae, quia regenerati erant ex baptismo, qui praedicatur in utroque Testamento.
Translation
Quotation source In Ep. ad Ephesios, Cap. 2, Col. 1228 (lin. 58)
Associated use case(s)
Comment