Quotation |
(lxx: propterea haec dicit adonai dominus: pro eo quod fecerunt alienigenae in ultione, et
suscitauerunt uindictam insultantes ex animo, ut delerent usque in aeternum, propterea haec dicit
adonai dominus: ecce ego extendam manum meam super alienigenas, et disperdam (siue interficiam)
cretenses, et perdam reliquias littoris; et faciam in eis ultiones magnas in uindicta furoris, et
cognoscent quia ego adonai dominus, cum dedero ultionem meam super eos).
post filios ammon, moab et seir, qui ipsi sunt idumaei et per lot et esau populo israel et domui iudae
cognatione sociantur, uenit ad philisthiim - quos septuaginta 'allophylos' id est ' 'alienigenas'
transtulerunt, non generali nomine omnium gentium quae non sunt de genere iudaeorum, sed speciali
gentis suae quae nunc dicitur palaestina, mutata 'phe' littera, iuxta graecorum consuetudinem, in 'pi',
sicut apud nos pro hebraico 'phascha' graecum et latinum 'pascha' celebratur |