Stelle quando dicit: sufficiant uobis omn...; (Commentarii in Ezechielem (410 - 414), Lib. 13, Cap. 44 (lin. 1281)) [3832]

Basic Information
Keywords
ID 3832
Text Commentarii in Ezechielem (410 - 414) Jerome
Quotation quando dicit: sufficiant uobis omnia scelera (siue iniquitates uestrae), ad priorum peccatorum hortatur paenitentiam, ne augeamus peccata peccatis et materiam futuro paremus incendio - sed audiamus illud quod esaias loquitur: uae his qui attrahunt peccata sicut funiculo longo et sicut iugo corrigiae uituli iniquitates -. primumque peccatum est, quod inducunt filios alienos - siue alienigenas - incircumcisos corde et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario dei et polluant domum domini - modicum enim fermentum totam massam corrumpit, et in quibusdam exemplaribus fertur prouerbiorum: ne introducas impium in tabernacula iustorum. [...] siquando ergo alienigenas introducere uoluerimus in templum dei, circumcidamus aures eorum et labia et cor et omnem carnem oculosque, gustum et odoratum: ut omnia cum dei timore et ratione faciamus; audiant hoc episcopi atque presbyteri et omnis ordo ecclesiasticus, ut non inducant filios alienos incircumcisos corde et incircumcisos carne, ne sint in sanctuario eius et polluant domum eius; si enim hoc fecerint, aptabitur illis quod sequitur: et offertis panes meos - panes uidelicet propositionis in cunctis ecclesiis et in orbe terrarum, de uno pane pullulantes -, et non solum panes, sed adipem quoque - de quo scriptum est: ex adipe frumenti saturauit eos -, et sanguinem - qui in christi passione effusus est -. legendumque ita, et sic lectionis ordo reddendus: 'cum filios alienigenas incircumcisos corde et corpore inducatis in sanctuarium meum et polluatis domum meam, audetis offerre panes et adipem et sanguinem - mystica sacramenta - et non intellegitis quid solueritis et praetergressi sitis pactum meum in omnibus sceleribus et impietatibus uestris; et non seruaueritis praecepta sanctuarii mei neque posueritis custodes caeremoniarum mearum in sanctuario meo'
Translation
Quotation source Lib. 13, Cap. 44 (lin. 1281)
Associated use case(s)
Comment