Quotation |
iuxta utramque editionem posui testimonium, ut, ex comparatione earum, quid septuaginta senserint,
quid hebraicum contineat, scire ualeamus.
septuaginta hoc significant: quod alienigenae incircumcisi corde et carne, qui habitant in medio
filiorum israel, ingredi non debeant sanctuarium dei; leuitae autem, hoc est sacerdotalis gradus, qui
longe recesserunt a domino in errore filiorum israel et errauerunt post idola sua, postquam receperunt
iniquitatem suam, stent in sanctuario domini aeditui et ianitores ministrique domus et mactent
holocausta et uictimas populi, et isti sint in conspectu eorum ut ministrent eis, eo quod ministrauerunt
illis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui israel in tormentum iniquitatis; [...]hebraicum autem hunc habet sensum: 'omnis alienigena incircumcisus corde et carne non
ingredietur sanctuarium meum, licet cum populo israel esse uideatur. |