Quotation |
denique et nazaraei sponte se offerunt; et quicumque aliquid uouerit et non impleuerit, uoti reus est;
unde et de uiduis dicitur: cum luxuriatae fuerint in christo, nubere uolunt, habentes damnationem
quia primam fidem irritam fecerunt - melius est enim non promittere, quam promittere et non
perficere -: anna obtulit samuelem, qui in aeterna sanctitate permansit; et manue obtulit samson
filium, sed sanctificationem capillorum eius dalilae libido turpauit: denique dominus recessit ab eo et caecitate damnatus est, nisi quod postea, crescentibus capillis, pristinum robur accepit, et in typo
christi, multo: plures alienigenarum mortuus quam uiuus occidit |