Quotation |
hoc est: primum maritimis praedicent palaestinis et per mare uolucri cursu pergant ad ceteras
nationes.
siue iuxta lxx interpretes: uolabunt in nauibus alienigenarum, mare simul praedabuntur; quod de
unius pauli apostoli exemplo intellegamus, qui per pamphiliam et asiam, et macedoniam et achaiam,
et diuersas insulas atque prouincias, ad italiam quoque, et ut ipse scribit, ad hispanias, alienigenarum
portatus est nauibus.
igitur ephraim et iudas, id est, qui de duodecim tribubus in christum crediderunt ex iudaeis, simul
praedabuntur orientem, et in idumaea et moab extendent manus suas, iuxta illud quod sub persona
dauid christus mystice loquitur: in idumaeam extendam calceamentum meum; mihi alienigenae
seruient. |