Stelle et filios aduenae, qui adhaerent d...; (Commentarii in Isaiam (404 - 410), Lib. 15, Cap. 56, Par. 6 (lin. 6)) [3851]

Basic Information
Keywords
ID 3851
Text Commentarii in Isaiam (404 - 410) Jerome
Quotation et filios aduenae, qui adhaerent domino, ut colant eum, et diligant nomen eius, ut sint ei in seruos; omnem custodientem sabbatum ne polluat illud, et tenentem foedus meum, adducam eos in montem sanctum meum, et laetificabo eos in domo orationis meae. lxx: et alienigenis, qui additi sunt domino seruire ei, et diligere nomen eius, ut sint ei in seruos (signum_obeli) et ancillas (signum_metobeli) et omnes qui custodiunt sabbata mea, ut non uiolent ea, et tenent testamentum meum, inducam illos in montem sanctum meum, et laetificabo eos in domo orationis meae. post eunuchos transit ad alienigenas, quos prius nominauerat, et illis quoque praemia pollicetur, quod si seruierint ei, et de seruitute transierint ad nominis illius caritatem, sint ei serui.
Translation
Quotation source Lib. 15, Cap. 56, Par. 6 (lin. 6)
Associated use case(s)
Comment