Quotation |
postquam dominus lorica iustitiae, et galea salutis, et uestibus ultionis zelique pallio fuerit indutus ad
pugnam, et uenerit ad certamen atque uindictam, ut retribuat hostibus, et reddat inimicis suis, et
insulas eorum, id est urbes uiculosque subuertat, tunc alienigenae qui de occidente et oriente uenturi
sunt, ut requiescant in sinu abraham, de quibus et supra dictum est: ecce isti de longe uenient, alii de
occidente, et alii ab aquilone, et alii de terra persarum, timebunt dominum, eo timore qui est initium
sapientiae. |