Stelle denique aethiopes palaestinos, syr...; (Commentarii in prophetas minores (400 - 406), In Amos, Lib. 3, Cap. 9 (lin. 234)) [3870]

Basic Information
Keywords
ID 3870
Text Commentarii in prophetas minores (400 - 406) Jerome
Quotation denique aethiopes palaestinos, syros atque iudaeos, distantes locis atque corporibus, mortalitatis lege sociaui, et pro arbitrio meo seruos meos huc illucque commuto, et in uniuersas prouincias transfero. ne erigamini in superbiam, quod uos de aegypto eduxerim, et quasi peculiarem populum meum pharaoni seruire non passus sim; hoc idem feci et palaestinis, quos septuaginta alienigenas transtulerunt, qui hebraice appellantur caphthorim, ut transferrem eos de cappadocia, et in palaestinae regionibus collocarem; syros quoque, id est aram transtuli de cyrene, ex quo qui aequali conditione sunt facti, aequali iudicii mei sententia punientur, et omnia absque discretione personarum, impia regna subuertam.
Translation
Quotation source In Amos, Lib. 3, Cap. 9 (lin. 234)
Associated use case(s)
Comment