Stelle et rursum in consequentibus: inuen...; (Commentarii in prophetas minores (400 - 406), In Malachiam, Cap. 2 (lin. 313)) [3884]

Basic Information
Keywords
ID 3884
Text Commentarii in prophetas minores (400 - 406) Jerome
Quotation et rursum in consequentibus: inuentique sunt de filiis sacerdotum, qui duxerunt uxores alienigenas de filiis iesu, filii iosedec, et fratres eius: maasia, et eleazar, et iarib, et godolia; et dederunt manus suas, ut eicerent uxores suas, et pro delicto suo arietem de ouibus offerent. in fine quoque capituli post enumerationem eorum, qui uxores alienigenas acceperant, scriptura commemorat: omnes hi acceperunt uxores alienigenas, et fuerunt ex eis mulieres quae pepererant filios. reuersi ergo de captiuitate babylonia, tam principes, et sacerdotes, ac leuitae, quam reliquus populus abiecerunt uxores suas israelitici generis, quae paupertate et iniuria longioris uiae, et fragilitate sexus non ferentes laborem, confractae erant, et infirmitatem ac deformitatem corporum contraxerant; et cum alienigenis uel aetate florentibus uel cultu corporum pulchrioribus, uel potentum ac diuitum filiabus matrimonia copularant.
Translation
Quotation source In Malachiam, Cap. 2 (lin. 313)
Associated use case(s)
Comment