Quotation |
quia raab et in iesu naue illa meretrix, quae speculatores susceperat, appellata est, et 'impetus', quem
aquila ὅρμημα dicit, interpretari potest, et, si per ain litteram scribatur, 'fames' intellegitur, propterea
sciendum isdem litteris hic esse nomen raab, quibus scriptum est et in iesu naue: ut de uocatione
potius gentium per meretricis nomen, quam de babylonis superbia et iudaeorum captiuitate dictum
esse credamus.
ecce alienigenae, et tyrus, et populus aethiopum: isti generati sunt ibi.
per paucas gentes de omnibus significat, quae fide sua in ecclesia congregatae sunt. |