Quotation |
pontifex iste, quem mosaicus sermo describit, uiduam, eiectam et meretricem non ducet uxorem -
uidua est, cuius maritus est mortuus; eiecta, quae marito uiuente proicitur; meretrix, quae multorum
libidini patet -, sed accipiet, inquit, uxorem uirginem de genere suo, non alienigenam, ne in mala terra
nobilium seminum frumenta degenerent, non meretricem, quae multis exposita est amatoribus, non
eiectam, quae etiam priori coniugio indigna fuit, non uiduam, ne pristinarum meminerit uoluptatum,
sed illam animam, quae non habet maculam neque rugam, quae cum christo renata innouatur de die
in diem, de qua apostolus loquitur: despondi enim uos uni uiro, uirginem sanctam exhibere christo. |